monumenta.ch > Hieronymus > 2 > sectio 6 > Psalmi, 85 > bsbClm6224.411 > sectio 12 > sectio 11 > sectio 2 > sectio > Isaias, 53 > sectio 8 > sectio 48 > csg457.103 > sectio 6 > sectio 5 > csg51.133 > sectio 14 > sectio 12 > csg458.119 > sectio 13 > uwbM.p.th.q.1a.37 > 9 > bnfGrec107.473 > Lucas, 8 > sectio 9 > csg51.209 > bnf10439.7 v > bnf9389.238 > sectio 9 > sectio > sectio 11 > sectio 3 > bnfGrec107.687 > sectio 31 > sectio 27 > sectio 18

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hrabanus Maurus, Martyrologium, 7, 18
XV KAL. Depositio in Mettis civitate sancti Arnulphi confessoris celebratur, qui ab infantia ad Dei servitium aptus fuit. Nam primum apud aulicos regis, hoc est, Gundolfum subregulum ac rectorem palatii nutritus fuit; sed iugis illius meditatio circa monasteria vel loca sancta vigilabat, largus erat in eleemosynis, et cura illi maxima erga pauperes fuit. Postea vero episcopus Mettensium est ordinatus; in quo gradu positus multa miracula fecit in sanitate infirmorum; cum autem illi inspiratio divina solitariam vitam in mentem dedit, ubi contemplationi divinae iugiter vacaret, perrexit in secretum locum, et sedulo in Dei servitio laborabat, donec vocatio coelestis ad aeternam requiem illum perduxit.